Dissertatiunculæ quædam Critico-TheologicæDissertatio I. De Quarta Oratione S. Athanasii contra Arianos{7} QUATUOR illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice cxl. de [pentabibloi] Athanasii mentionem facit. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione præter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. "Nihil opus est longiore disputatione, cum clarum sit ex hisce ipsis quatuor Orationibus, nihil eas commune cum ullo alio opere habere; sed ita inter se cohærere, ut unum ipsæ opus simul conficiant, quarum prima sit principium, quarta autem omnium sit finis, quam sane ob causam sola hæc ultima solita terminatur conclusione." Athan. Opp. t. i. pp. 403-4. Hæc ille; qui tamen paullo submissius loquitur, cum in Præfat. sua {8} p. xxxv. et in Vit. Athan. p. lxxii. concedit eas non esse exaratas certo aliquo consilio prius inito, sed, decursu controversiæ, aliam ex alia, quo res majorem haberet lucem, fuisse productas; id quod præcipue cernitur in secunda et tertia incipientibus, ubi sanctus Doctor, more suo, disputationem jam forte longiorem, propter hæreticorum tamen pervicaciam, continuandam judicat. Nec minus liquida res est Tillemontio, scribenti: "Les quatre oraisons sont toutes liées ensemble; et en un même corps, comme il paraît principalement, parcequ'il n'y a que la dernière qui finisse par la glorification ordinaire." Mem. Eccl. t. 8, p. 701. Et alibi: "Il est certain que ces quatre discours ... semblent ... ne faire qu'une seule pièce, qu'on aura partagée tantöt en quatre, tantöt en cinq." p. 191. Tillemontii vestigia sequitur, tanquam pedissequus, Ceillerius, Ant. Eccl. t. 5, pp. 217, 218, qui cum Montefalconio consentit posteriores libros, vice quemque sua, anteriorum partes suscipere. Jam prius Petavio, Incarnationem V. D. tractanti, idem excidit judicium; eo gravius, quod obiter doctissimo theologo elapsum est. Dum enim Epistolam Athanasii ad Ep. Æg. et Lib. contendit non esse revera partem Orationum contra Arianos, (ut tum temporis ab Athanasii editoribus habebatur,) quia scilicet illa Epistola non spectet, nisi in parte quadam, ad doctrinam Arianorum, hæc monet: "Non est ejusdem cum sequentibus argumenti, nam in istis adversus Arianam hæresim disputat etc. ... prima autem (i.e. Epist. ad Ep. Æg. et Lib.) nihil horum facit. De Incarn. v. 15, § 9. {9} Auctoribus tamen tam gravibus atque inter se consentientibus hic contra eundum est; cum plane comprobari possit, ut puto, et sine magno conatu, quartam illam contra Arianos Orationem non esse contra istos hæreticos ab Athanasio scriptam, neque prorsus esse orationem, ne disputationem quidam continuam, sed esse conglutinationem quandam fragmentorum theologicorum, vel annotationum seriem, variæ et longitudinis et materiæ, præcipue de hæresi Marcelli et Photini, aliqua ex parte de Sabellianismo et Samosatenismo, vix aut ne vix quidem contra Arianos. Quam sententiam his argumentis fultam velim. § I. De Structura Libri1. Jam hoc præmittendum est;—nusquam, ut credo, ab antiquis ad Orationem hanc quartam provocari, tanquam ad partem operis Athanasii "contra Arianos," vel "de Trinitate;" cum secunda contra et tertia laudantur a Theodoreto, Justiniano, Cyrillo Alexandrino, Facundo, Concilio Lateranensi sub Martino I. habito, Agathone Pontifice, et aliis, idque illo ipso numerandi ordine qui etiamnum servatur in editione Maurina [Note1]. Quamvis autem Photii, de toto opere ut quinquepartito loquentis, interpretes esse quodammodo videantur, et Patres Concilii Œcumenici Septimi et Agatho P. Romanus in Sexto, ex eo quod tertiam Maurinam pro quartâ habeant, inde tamen non concludi potest quartam Maurinam, de qua {10} hic quæstio est, comprehensam fuisse ut quintam partem [pentabiblou] Photii. Nam, quoniam in uno codice hæc Maurinorum quarta vocatur sexta Oratio, alia quædam ibi reperienda est quinta; quæ quidem, Montefalconio judice, est opusculum illud quod vulgo appellatur De Incarnatione contra Arianos, quod re ipsa in aliquibus codd. quintæ nomen gerit. Sunt porro codices qui Epistolam ad Ep. Æg. et Lib. quæ in codd. solebat esse prima, quartam nominant; alius autem est Montefalconii, ex quo quarta illa Maurinorum plane excidit. Accedit quod in codice quodam Bodleiano (Roe 29, n. 1410) opusculum De Incarnatione contra Arianos tres priores subsequitur orationes, quartæ vice. Aliis autem codd. quarta Maurinorum quinta est; aliis Epistola ad Ep. Æg, et Lib. est "tertia contra Arianos," Epistola de Sent. Dion. in duas partes divisa, pro prima et secunda, ut videtur, habita. Quare, cum adeo varietur in codicibus, nulla præscriptio est ex usu editionum, cur quarta hæc oratio adsciscatur in numerum earum, quæ cum Arianis bellum gerunt. 2. Deinde notandum est, librum hunc ipsa fronte sua prodere se non esse orationem similem illarum quæ ei præierunt. Nam, cum secunda illa et tertia proœmium utraque suum habeat, in quo mentio fit gravissimi illius argumenti, quod ab illis est continuandum, nihil contra aut scopo definitum aut ratione ordinatum in quarta incipiente reperitur. In argumentum suum, quicquid sit illud, nullum enim profitetur, præceps ingreditur, propositionem præ se ferens categoricam quandam ex Evangelista desumptam, "Ex Deo Deus est Verbum, nam {11} Deus erat Verbum;" plane omisso verborum illo apparatu et verecunda dicendi pompa, qua in limatioribus suis operibus, res divinas tractaturus, utitur sanctissimus Præsul. Nec æquabilius aut liquidius fluit postea orationis cursus, sed turbatus semper, incertus, mutabilis. Nam sæpius materies subito profertur nova, ut in sectionibus 6, 9, et 25 editionis Maurinæ; id quod amanuensibus tam plane constitit, ut in quinque codd. temere inseruerint inter sectiones 12 et 13 opusculum de Sabbatis et Circumcisione, Athanasio dubie a Maurinis (t. ii. p. 54) ascriptum. Plane diversum est ab hoc genere disserendi animosum illud et bene continuatum sancti oratoris eloquium, qui tam soleat priorem materiem suam producere et tanquam abdere in proxime sequentem, et rem cum re tam callida junctura colligare, ut editori difficillimum sit disputationis cursum ad certa quædam capita revocare. Accedit quod tres illæ quæ præcedunt Orationes commercium inter se ultro citroque habent, et ad se mutuo respiciunt, et complent definita quædam docendi spatia, quæ terminantur prope exeunte tertia. Integra quædam disputatio, in Scripturis contra Arianos explicandis tota, continuatur a § 37 primæ ad § 59 tertiæ; ante tertiam in locis Propheticis et Apostolicis, per tertiam in Evangelicis versata. Incipit autem, procedit, et terminatur scopo ecclesiastico, seu canone fidei, proponendo, ut divinorum oraculorum justo interprete [Note 2]. At in hac accurata rerum {12} dispositione nullum plane sedem sibi vindicare potest quartus ille liber seu Oratio Maurinorum. Quid quod in verborum quoque usu sui similis est quartus liber, aut saltem dissimilis trium Orationum. Nam in quarto, cæteris licet breviore, vocula celeberrima [homoousion] ter reperitur, vid. §§ 10, 12, at eandem in tribus illis prioribus nusquam esse dicendum est, cum solitarius iste locus, Orat. i. 9, qui eam continet, symboli quandam fert speciem, ut ex ipso loco intelligitur, neque in propriam Athanasii disputationem cadit. Contra, verbum illud omittitur aliquando in Orationibus tribus, ubi jure posset quæri [Note 3]. Deinde in Orat. ii. 78, 79, 80, ut in Gent. 40, et 46, Incarn. V. D. 20, ad Serap. iv. 20, verbum [autosophia] reperitur; at in quarta reprobatur idem, Petavio judice, (de Trin. vi. 11,) ut Sabellianum. Tum hoc quoque e minutioribus rebus ad rem nostram facit, quod tres illæ, in Sanctissima Trinitate prædicanda, illustratione uti solent ex luce et ejus irradiatione desumpta; quarta vero, modo ignem non lucem, modo ignem et lucem inducit. Depravato denique textu hæc graviter laborat; illæ non laborant. 3. Profecto, ut antea dictum est, etiam hoc in quæstionem venit, an forte portiones saltem aliquæ hujus libri fragmenta sint tantummodo cujusdam operis, vel plurium operum; vel notulæ rudiores subita manu scriptis mandatæ, {13} prout menti occurrerent; vel capita controversiarum; quæ casus rerum temere in unum cumulum congesserit. Peregrinum omnino opusculum, forte non Athanasii, illud de Sabb. et Circumc. nonnunquam in medium hunc librum intrusum jam diximus; præterea, (quod præcipue ad rem nostram facit) idem opusculum in codd. omnibus, excepto uno, quos memorant Maurini, re ipsa consociatur cum fragmento quodam Epistolæ de Decr. et Tractatu In illud omnia, quasi totum quid, quamquam nihil cum illis habet commune. Alterum exemplum cernitur in Sermone Majore de Fide, in Montefalconii Nova Collectione editus est, qui autem vix aliud est quam series quædam portiuncularum ex variis Athanasii operibus in unum comparatum. Præterea, quod attinet ad librum nostrum, in codd. quibusdam singuli singulis partibus præponuntur tituli; ut [tous sabellizontas, k.t.l.] in. sect. 9; in sect. autem 11, [pros tous legontas hoti, k.t.l.] Porro "illi" et "ille" stant nudi aliquando, nullo antecedente nomine. Sed et infractum illud et inordinatum in orationis filo, indicium aliud est multiplicis et disparis materiæ. Quid quod § 25 in duas partes temere secat quod alioqui continuum haberet cursum a 15 ad 36; § 11 autem mentionem ultro objicit alicujus rei quam in præcedentibus frustra quæsiveris. Tum §§ 6 et 7, quæ solæ pertinent ad Arianos, jacent inter argumentorum locos Arianis plane alienos, stylum autem sapiunt dilucidum illum et liberum Orationum trium; qui quidem stylus aliqua ex parte in §§ 14, 17, 27, 28, et 34 reperitur. Notatu etiam dignum est, a Montefalconio in Monito suo Epistolæ Encyclicæ præfixo esse observatum, phrasim {14} illam [hoi peri Eusebion] non adhibitam esse ab Athanasio post Eusebii mortem; "Neque enim sequaces Eusebii jam defuncti usquam apud Athanasium [hoi peri Eusebion] vocantur, sed [koinonoi ton peri Eusebion] vel [kleronomoi tes asebeias tou Eusebiou.]" t. i. p. 110. Jam hanc ipsam phrasin (non de rebus præteritis sed tunc præsentibus) legimus in sectione 8 hujus Orationis quartæ; unde sequitur, cum Eusebius discesserit e vivis an. 341, Oratio autem prima scripta fuerit circ. an. 358, illam saltem quartæ Orationis particulam, quæ phrasin [hoi peri Eusebion] continet, ante Orationem primam auctoris in manibus fuisse. Plura adhuc sunt quæ in hac re possint offerri; nam sectiones 1-5, 9, 10, versantur in argumento plano suo, quod in reliquo libro nusquam attingitur. De [monarchiai] tractant; verbo autem [arche] utuntur pro origine, ut in prioribus Orationibus moris est; cum idem usurpetur pro initio, sectionibus hujus libri 8, 25, 26, 27. Porro in disputatione §§ 30-36 singularis usus est epitheti [theios] ad Christum adhibiti; vox quoque [noein] ejusdem loci propria est. Quod porro singulare est in hoc libro, adeo ut vel stylo signum imprimat, argumentum autem idem non leve quod de serie quadam annotationum polemicarum nunc agimus, non de justo et simplici opere, frequentia illa est vocabulorum hujusmodi, [peusteon] 2, e. [eroteteon] 3, f. 4, a. [lekteon] 4, init. 6, d. 10, a. [elenkteon] 3, a. 4, e. [eresthai dikaion, kalon] etc. 11, d. 14, a. 23. b. Cujus generis sunt illa quoque, [akoleuthesei ta en tois emprosthen atopa eiremena], e.g. 2, e. 4, e. 4 fin. 15 init. 25, b. 26 init. quibuscum conferamus {15} elegantiorem periodi cursum, Orat. ii. 24, b. [kalon autous eresthai kai touto, hin' eti mallon ho elenchos, k.t.l.] ejusmodi sunt etiam [to d' auto de kai peri dunameos,] § 3; quæ omnia Aristotelem sapiunt, non Athanasium. Videsis etiam locos Scripturæ sacræ abrupte propositos ut materiem disputandi, ut in §§ 1, 5, 9, et 31. Aristotelem etiam agit in hoc libro sanctissimus Doctor in effatis suis theologicis proferendis; e.g. [ei agonos kai anenergetos ho Theos], 4 fin. [to ek tinos huparchon huios estin ekeinou], 15, c. [ouden en pros ton patera, ei me to ex autou.] 17, d. [hon ouk estin eis tas kardias ho huios, touton oude pater ho Theos.] 22, b. [ei me huios, oude logos; ei me logos, oude huios.] 24 fin. 4. Ulterius nunc progrediendum est; liquet enim Athanasium hoc in libro non raro innuere se non doctrinam solum hæreticorum percellere, sed hæreticos ipsos; tamen de nominibus tacet; quod contra fit in Ariana sua controversia, ubi liberrime loquitur de Ario, de Eusebio, de Asterio, et aliis ejusdem sectæ. Hic contra, licet occurrant certe [hoi apo tou Samosateos], et [kata Sabellion], adversarii plerumque anonymi, unus aut plures, in campum descendunt, vel potius illabuntur; ut colligi potest ex [phate] 9 init. [piptousi] 11 init. [hupelabe] 13 init. [auton toiauta legonta] 14, a. [hoi touto legontes] 15 init. [kat' autous] 21 init. [kat' ekeinous] 22, c. Vid. etiam 8, c. 13, c. 20 init. 23, c. 24, a. 25, b. 28 init. Jam si acer ille accusatorius stylus huic libro abest, in hac re saltem, si non in alia, a præcedentibus tribus differt, in quibus illa oratoris vis et fervor animi præcipue cernitur; quid quod hoc fortasse inde colligendum est insuper, necessitudinem {16} scilicet aliquam fuisse Athanasio cum quibusdam istarum factionum hominibus, quibus sagax et benevolus præsul, etsi congrediendum, tamen aliquatenus parcendum duxerit. Deinde observandum est hæresim, de qua per totum pæne librum agitur, etsi Sabellianæ proximam, non fuisse Sabellianam; nam comparatur cum ea, e.g. [Sabelliou to epitedeuma], 9, et [hosa alla epi Sabelliou atopa apantai], 25. Quinimo, cum hæresis hæresi apponitur in fine § 3, de Arianis aperta mentio est, ut mos est Athanasii, de Sabellianis autem non est mentio, sed de iis qui "Sabellizant," quibuscum scilicet sancto Doctori res erat. Præterea hæresim, quæ agebatur, esse temporibus illius, non præteritorum sæculorum, certum est tum ex loquendi modo, quo utitur Athanasius, tum quia cæteræ, quibuscum dimicat in scriptis suis, sunt sui æquales. Namque, etiam cum Pauli Samosateni hæresim aggreditur, non priscam istam sæculi anterioris in arenam immittit, sed immutatam et novam, qualem ipse eam conspexerat in populo Christiano. Nec sane probabile est, in medio illo tot tantorumque errorum certamine, quod Athanasio contigit, prudentissimum virum ad obsoleta quædam, ut [Graikon kai scholastikon] [Note 4], confugisse. Quæ omnia suspicionem movent, hæresim, quæ materies est hujus libri, illam esse Marcelli Ancyrani, qui cum Athanasio commilitaverat contra Arianos, et sectatorum ejus; cum omnibus notum sit, simillimo illo Apollinaris exemplo, Athanasium id ipsum facere in disputationibus {17} suis, hæresiarchæ parcere nomini, hæresim severissime impetere. Quid quod similiter a nominibus abstinet Eusebius in Arianis suis reprobandis (Eccles. Theol. i. 9, 10); silet porro Vincentius Lirinensis, si revera in Commonitorio suo Augustinum petit. Idem quoque in Platone fecit Aristoteles; sed in hac re testes supervacanei sunt. Quod ex ipsa libri structura nihil habet difficultatis, id, collatis inter se dogmatibus, hic Marcellianorum seu Photinianorum, illic eorum quibuscum in hoc libro agitur, plenissimam habebit confirmationem; nempe eo modo, quo Orationes tres hæresim tractant Arianam, disputationem hanc quartam, divulsam licet et incompositam, in Marcelli vel Photini, necnon Sabellii et Samosateni erroribus refutandis versari. Quod cum dicimus, prudentes præterimus sectiones 6 et 7, ad Arianismum procul dubio spectantes, sed in summa operis importunas. His nostris jam in formam redactis, perjucunda fuit nobis fortuita lectio libelli, inscripti, In Eusebii contra Marcellum libros Selectæ Observationes, auctore R. S. C. Lipsiæ, 1787. Laudato Athanasii "quinto libro," ut illum vocat, "contra Arianos," pergit auctor anonymus dicere, "ibi, ut in libro de Æt. subst. Fil. et Sp. S. sententiam Marcelli, suppresso tamen nomine, refellit. Quod an aliis sit observatum, ignore." p. 28. § II. De Materie LibriQuo melius huic rei satisfiat, triplex hic sumendum est argumentum: primum enim necessitudo illa inter Athanasium {18} et Marcellum in historia istorum temporum, quæ et qualis fuerit, definienda est; deinde enucleanda doctrina Marcelli, Photini, et istiusmodi hæreticorum; tum illa Photiniana hæresis conferenda est cum ea quæ in hoc libro ab Athanasio oppugnatur. 1. Cum Athanasius adhuc junior esset in Episcopatu suo, Marcellus Ancyræ in Galatia Episcopus responsum illud edidit Ariano sophistæ Asterio, ex quo et originem suam et subjectam materiem ceperunt Eusebii contra Marcellum et de Ecclesiastica Theologia libri, nobis hodie principales testes opinionum Marcelli. Neque Eusebius solum, sed aliquot Concilia Arianorum condemnarunt hominem, qui, Romam petens, ibi Athanasio occurrit circa an. 341; cum uterque præsul a Pontifice, Concilio habito, de Arianorum criminationibus purgatus est. Purgatus est iterum uterque Concilio Sardicensi an. 347; ab eo tamen ipso tempore, nisi, cum Montefalconio dixerimus, ab an. 336-8 (Nov. Coll. p. lii.), postulationes eæ, quæ hactenus ab Arianorum factione urgebantur in Marcellum, inter catholicos etiam circumferuntur. Cyrillus Hierosolymitanus in Catechesibus suis an. 347 mentionem facit hæreseos nuperæ Galatarum, quæ Christi sempiternum regnum negaret; ubi Marcellum indicari a sancto oratore, et regio et dogma quæ nominantur liquido demonstrant. Cyrillum excipit Paulinus in Concilio Arelatensi; Paulinum Hilarius; sed Athanasius, cantus homo et clemens, siquis alius, Marcello patrocinatur usque ad circ. an. 360. Idem tamen, confessus tandem Marcellum non longe abesse ab hæresi, a communione, ut traditum {19} est ab Hilario et Sulpicio, hominem semovet. Narrat insuper Hilarius (Fragm. ii. 21) inductum esse Athanasium ut hoc faceret, non propter opus Marcelli contra Asterium, sed ob ejus scripta quædam posteriora Concilio Sardicensi. Id autem fecit Athanasius, cum Photinus, Episcopus Sirmiensis, qui hæresim fere illam Marcelli, magistri sui, ante an. 345 ediderat, jam aliquot annos, Catholicis et Arianis consentientibus, a sede sua depositus esset. Marcellus, per totum decennium a sanctissimo præsule repudiatus, quocum tot tantaque ab Arianis pertulisset, tandem ab eodem, morti jam proximo (an. 371) leniore judicio excipitur, ob rem hujusmodi: Basilio Cæsariensi cum Athanasio agenti, ut ne Galatis benignius usus, rei Catholicæ noxam inferret, occurrunt Galatæ, missi ad Alexandriam, qui orarent causam suam, quid autem revera senserint de Christo sine ambagibus expedirent. Eugenius, Deaconus Ecclesiæ Ancyranæ, confessionem catholicam in suorum nomine ibi subscripsit, quam confirmavit manu sua clerus Alexandrinus, necnon, ut videtur, Athanasius ipse, quamquam inter nomina subscripta ille non apparet hodie. Confessio hæc, cui Montefalconius lucem dedit, scripta est in nomine "clericorum et cæterorum qui Ancyræ in Galatia sunt, una cum patre nostro Marcello congregati." Quo negotio ad finem perducto, at Ancyranus hic, et Alexandrinus ille præsul morti protinus succubuerunt, bellatores ambo in summo Ecclesiæ discrimine, diversa fortuna; plusquam septuagenarius Athanasius, Marcellus autem nonaginta saltem annorum cumulo oppressus,—feliciter grandævus, si reservabatur in hoc, ut errores suos illo extremo halitu vere efflaret. Nihilominus, qui {20} in re historica, non biographia versantur, his, ut mos est in Ecclesia, Marcellus apparet, non ut privatus quispiam, in sua ipsius persona et pœnitentia sua, sed in secta quam genuit, et in maturitate postrema earum opinionum, quæ in ipso semina tantummodo fuerant et elementa pravitatis. Cæterum, utrum in hominem ipsum an tantummodo in sectatores ejus Athanasius in quarta sua, quam vocant, Oratione invehatur, concludi non potest in alterutram partem, ex illa, seriore utique, confessione at Eugenio subscripta. Neque Hilarius, Athanasium testatus Marcelli operi contra Asterium pepercisse, nos moveat, ne illo opere utamur in Marcelli placitis eruendis; nam neque in aliis rebus tam fidus in narrando reperitur Hilarius, (ut cum de Liberio loquitur,) ut ex iis quæ plane hæresim sapiunt, Hilarii causa pios sensus extorqueamus. Ea autem sunt hujusmodi. 2. Eusebio teste, placuit Marcello, (1) unam tantummodo in Deitate esse personam; a Sabellio tamen in hoc dissentienti, quod teneret (2) non Patrem continuo esse Filium, Filium Patrem, (id quod [huiopatorian] vocant,) sed (3) Patrem et Filium esse nomina mera et nudos titulos; (4) neque exprimere relationes aliquas essentiales in natura divina, sed ex eo originem cepisse (5) quod Verbum Dei sempiternum, seu [logos endiathetos], (quod Divina quædam est Ratio,) sese manifestaverit in carne, in hypostasi scilicet Jesu Christi, Filii Mariæ; (6) hunc itaque unum Deum, seu [monada], quodammodo se aperire solere vel dilatare ([platunesthai]) ut nos salvos faciat; (7 et 8) quam dilatationem esse actionem quandam, seu [energeian], Verbi, qua {21} fit [prophorikos], seu Vox creatrix Dei, cum alioqui sit Ratio interior; (9) harum autem dilatationum singulare esse specimen Incarnationem Verbi, scilicet dilatationem in carne hominis Jesu, (10) quem susceperit ineunte dispensatione Evangelica, quem exeunte relicturum sit (11). Sequi inde, Verbum non esse Filium, (12) nec Dei Imaginem, Christum, Primogenitum, Regem, sed Jesum esse hæc omnia: quod si ea prædicentur de Verbo in Scripturis V. T. propheticum illud est propter futuram suam in carne manifestationem, (13) neque, dispensatione absoluta, tribui poterunt eadem Verbo, carnem tunc relicturo, regno se abdicaturo, ad Deum redituro, Verbo mero ut antea futuro. Hæc ille: neque est cur fidem denegemus Eusebio, Ariano homini, vel Arianorum certe fautori, qui, tum contrariarum partium studio tum propter contrariam suam perfidiam, iniquius laturus esset judicium de opinionibus Marcelli. Nam ipsissima verba Marcelli citat scriptor ille; ab aliorum porro testimonio confirmatur. Præterea si Athanasius in libro hoc quarto hæresim quandam describit simillimam illius quæ Marcello ab Eusebio tribuitur, duplex hoc testimonium Eusebium corroborat, Athanasium interpretatur. Photiniana porro doctrina, a Marcelli auditorio profecta, in iis autem placitis sita quæ ante illam ortam Eusebius assignavit Marcello, argumentum est validum, eruditissimum hunc, licet lubricum, theologum Marcelli animum et consilium recte divinasse. Nunc singula hæreseos capita, quæ supra percurrimus, testimoniis allatis illustremus. (1) Unam tantummodo in Deitate esse personam: {22}Scripturæ adductis verbis, [kurios ho Theos] in Exod. iii. 5, prosequitur Marcellus: [horas hopos en epideiknus hemin entautha prosopon, to auto kurion kai Theon prosagoreuei]; Euseb. p. 132. a. Iterum: [to gar ego henos prosopou deiktikon estin]; p. 133. a. Tum pergit definire [prosopon] quasi sit idem atque [he tes theotetos monas]. Vid. iterum [henos prosopou], ibid. b. Atque iterum: [ananke gar ei duo diairoumena, hos Asterios ephe, prosopa eie, e to pneuma, k.t.l.] p. 168, c. (2) Id proprium esse Sabellio, non Marcello, quod [huiopatora] doceret; Patrem scilicet esse Filium, Filium autem Patrem. [Sabellios, eis auton plemmelon ton patera, hon huion legein etolma]. Euseb. p. 76, a. Et Eugenius quoque, in Apologia sua apud Athanasium, anathematizat Sabellium et eos qui cum eo dicerent, [auton ton patera einai huion, kai hote men ginetai huios, me einai tote auton patera, hote de ginetai pater, me einai tote huion]. Nov. Coll. t. 2, p. 2. Et Basilius: [ho Sabellios eipon, ton auton Theon, hena toi hupokeimenoi onta, pros tas ekastote parapiptousas chreias metamorphoumenon, nun men hos patera, nun de hos huion, nun de hos pneuma hagion dialegesthai]. Ep. 210, 5 fin. (3) Patrem et Filium Marcello videri titulos quosdam, in tempore ascriptos sempiterno Deo et Verbo ejus, tunc scilicet, cum [endiathetos] ille [logos], in Deo inhærens, fieret [prophorikos] in hypostasi Jesu Christi. [Markellos kainoteran exeure tei planei mechanen, Theon kai ton en autoi logon hena men einai horizomenos, duo d' autoi patros kai huiou charizomenos epegorias]. Euseb. p. 76, a. vid. etiam p. 63, c. Itaque, quo melius exprimeret {23} figurata solum locutione Patrem esse Deum, illum appellavit "Patrem Verbi," [en toi [ton Christon] phaskein [ton Theon] mede tou heautou logou kurion einai, alla kai toutou ton patera, aphaireisthai ton patera ta idia tou paidos deiknusin]. Ibid. p. 38. Cui suffragata hæreticus ille qui reperitur in Contr. Sabell. Gregal. § 5, quem R. S. C., p. 28, putat esse Marcellum. [Kago, phusin, homologo gennesin; gennatai gar ho logos, hote kai laleitai kai ginosketai]. Alibi testatur Eusebius a Marcello proponi [auton [Theon] einai tou en autoi logou patera], ibid. p. l67, c. Quod quidem, etsi vel purum catholicismum sapit, Eusebii ipsius sæpius fortiter arianizantis doctrinæ comparatum, tamen eo nomine in observationem venit, quod Nestorius apud Mercatorem sic distinguit a Sabellio Photinum, "Sabellius [huiopatora] dicit ipsum Filium, quem Patrem, et ipsum Patrem quem Filium, Photinus vero [logopatora] [Verbumpatrem]." Mercat. t. 2. p. 87. (4) Verbum esse revera Verbum, [alethos logon], neque nisi improprie Filium: [logon gar einai dous ton en toi Theoi, hen te kai tauton onta autoi touton horisamenos, patera toutou chrematizein auton ephe: ton te logon huion einai autoi, ouk alethos onta huion en ousias hupostasei, kurios de kai alethos onta logon. Episemainetai goun hoti me katachrestikos logon, alla kurios kai alethos onta logon, kai meden heteron e logon. Ei de meden heteron, delon hoti oude huios en kurios kai alethos, mechri de phones kai onomatos katachrestikos onomasmenos]. Euseb. p. 61, a. b. (5) Verbum esse ab æternitate in Deo, seu [endiathetos], ut attributum quoddam: {24} [Plen Theou], disputat Marcellus, [ouden heteron en; eichen oun ten oikeian doxan ho logos on en toi patri]. Euseb. p. 39, c. Ubi notandum est, phrasin illam [en toi Theoi], teste Montefalconio (Coll. Nov. tom. 2, p. lvii.) in suspicionem venisse multis Patribus, utpote suppositam pro illa [pros ton Theon] qua utitur S. Joannes; [ouk eipon], observat Eusebius, p. 121, b. [en toi Theoi, hina me katabalei epi ten anthropinen homoioteta, hos en hupokeimenoi sumbebekos]. Haud aliter Basilius, [ouk eipen, en toi Theoi en ho logos, alla pros ton Theon, k.t.l.] Hom. xvi. 4, p. 137. (6) Unitatam in Trinitatem esse productam seu dilatatam, rursus autem Trinitatem in Unitatem esse collapsuram. Dicit Marcellus, [ei toinun ho logos phainoito ex autou tou patros exelthon, ... to de pneuma to hagion para tou patros ekporeuetai ... ou saphos kai phaneros entautha aporrhetoi logoi he monas phainetai platunomene men eis triada, diaireisthai de medamos hupomenousa]; Euseb. p. 168, a. b. Etiam pp. 108, b. c. 114, b. Apud Theodoretum quoque Marcellum tenuisse legimus, [ektasin tina tes tou patros theotetos ... meta de ten sumpasan oikonomian palin anaspasthenai kai sustalenai pros ton Theon, ex houper exetathe; to de panagion pneuma parektasin tes ektaseos, kai tauten tois apostolois paraschethenai]. Haer. ii. 10. Nestorius quoque Photinum citat dicentem: "Vides quia Deum Verbum aliquando Deum, aliquando Verbum appellat, tanquam extensum atque collectum." Mercat. t. 2, p. 87. (7) Dilatationem hanc sive [platusmon] consistere in actione sive [energeiai tou monados]. {25} Verbum docet Marcellus, [energeiai monei, dia ten sarka, kechoresthai tou patros]. Euseb. p. 51, a. Quapropter argumentatur Eusebius, [ten monada, [hos] phesi Markellos, energeiai platunesthai, epi men somaton choran echei, epi de tes asomatou ousias ouk eti: oude gar en toi energein platunetai, oud' en toi me energein sustelletai]. p. 108, b. c. Adeatur quoque ad sextum et septimum anathema Concilii Sirmiensis primi, in quibus Marcellum et Photinum feriri ex quinto Macrostichi facillime concluditur. (8) Tum primum verbum fuisse in [energeiai], cum mundum crearet: [Oudenos ontos proteron], docet Marcellus, [e Theou monou, panton de dia tou logou gignesthai mellonton, proelthen ho logos drastikei energeiai]. Euseb, p. 41, d. Et continuo, [pro tou ton kosmon einai en ho logos en toi patri: hote de ho Theos pantokrator panta ta en ouranois kai epi ges proutheto poiesai, energeias he tou kosmou genesis edeito drastikes, kai dia touto ... ho logos proelthon egineto tou kosmou poietes]. Ibid. (9) Consistere Incarnationem Verbi in dilatatione [[platusmoi]] Monados, vel actione [[energeiai]] Verbi in carne, seu homine Jesu Christo: [Ei men he tou pneumatos exetasis], inquit Marcellus, [gignoito mone, en kai tauton eikotos einai toi Theoi phainoito; ei de he kata sarka prostheke epi tou Soteros exetazoito, energeiai he theotes mone platunesthai dokei]. Euseb. p. 36, a. Neque aliter apud Theodoretum: [ektasin tina tes tou patros theotetos ephesen eis ton Christon eleluthenai]. Haer. ii. 10. {26} (10) Cum Verbum esset in actione, [en energeia], seu fieret [prophorikos], seu procederet, ut opus quoddam navaret, hoc absoluto rediturum esse in illum in quo prius esset statum: [Ton en toi Theoi logon], narrat Eusebius, [pote men endon einai en toi Theoi ephaske, pote de proienai tou Theou, kai allote palin anadrameisthai eis ton Theon, kai esesthai en autoi hos kai proteron en]. p. 112, c. Vel ut ipsis Marcelli verbis utar, [eis Theos, kai ho toutou logos Theos proelthe men tou patros, hina panta di' autou genetai; meta de ton kairon tes kriseos kai ten ton apanton diorthosin kai ton aphanismon tes antikeimenes apases energeias, tote autos hupotagesetai toi hupotaxanti autoi ta panta Theoi kai patri, hina houtos ei en Theoi ho logos, hosper kai proteron en pro tou ton kosmon einai]. Euseb. p. 41, c. d. Quod corroborat Basilius quoque in epistola sua ad Athanasium missa, cum Marcellum testificatur docuisse, [logon eiresthai ton monogene, kata chreian kai epi kairou proelthonta, palin de eis ton hothen exelthen epanastrepsanta, oute pro tes exodou einai, oute meta ten epanodon huphestenai]. Ep. 69, 2. (11) Non Verbum sed Jesum esse Dei Filium. Quod quidem, involutum certe in iis quæ jam citata sunt, tamen, cum tam amplum impleat spatium in quarta contra Arianos, Marcello autem et Photino a variis scriptoribus est attributum, hic in pleniore lumine debet collocari. [Hieros apostolos te kai mathetes tou Kuriou Ioannes], dicit Marcellus apud Eusebium, [tes aidiotetos autou mnemoneuon, alethes egigneto tou logou martus, En archei en ho logos, legon, kai .... ouden genneseos entautha mnemoneuon tou logou]. Euseb. p. 37, b. vid. etiam p. 27 fin. Atque iterum, {27} [ouk huion Theou heauton onomazei, all' hina dia tes toiautes homologias [ f. [onomasias] R. S. C.] thesei ton anthropon, dia ten pros auton koinonian, huion Theou genesthai paraskeuasei, [ i.e. [thesei huion Theou]] p. 42, a. Iterum [houtos estin ho agapetos [ i.e. huios], ho toi logoi henotheis anthropos]. p. 49, a. Apud Epiphanium autem Photinus, [ho logos en toi patri, phesin, en, all' ouk en huios]. Hær. p. 830, b. vid. etiam p. 831. Eugenius porro, in expurgatione sua, [ou gar allon ton huion kai allon ton logon phronoumen, hos tines hemas diebalon]. Anathematizat autem insaniam Photini et sectatorum ejus, [hoti me phronousi ton huion tou Theou auton einai ton logon, alla diairousin alogos kai archen toi huioi didousin apo tes ek Marias kata sarka geneseos]. Coll. Nov. t. 2, p. 3, d. Nestorius quoque: "Cogitur Photinus Verbum dicere, non autem Verbum hoc Filium confitetur." Mercat. t. 2, p. 87. Vid. etiam Garner. Mercat. t. 2, p. 314 init. Accedit quod Marcellus ipse, in apologia sua coram Julio Summo Pontifice habita, præcipue insistit in eo fidei articulo confitendo, qui in his locis periclitatur: e.g. [monogenes huios logos], cujus regni, ut testatur Apostolus, non erit finis;—Verbum de quo Lucas testatur, sicut tradiderunt nobis [hoi aparches apoptai kai huperetai genomenoi tou logou; ho huios, toutesti ho logos tou pantokratoros Theou; he dunamis patros ho huios]. Epiph. Hær. pp. 835, 6. (12) Non Verbum, sed Jesum, esse Christum, Primogenitum, Dei Imaginem, Regem. [Eitis ton huion], dicit Eusebius, [hoi panta paredoken ho pater, logon horizoito monon, homoion toi en anthropois, eita sarka {28} phesin aneilephenai, kai tote huion Theou gegonenai, kai Iesoun Christon chrematisai, basilea te anagoreuesthai, eikona te tou Theou tou aoratou, kai prototokon pases ktiseos, me onta proteron, tote apodedeichthai, tis an leipoito toutoi dussebeias huperbole?]; p. 6, b. d. Locus hic, quem, omissis quibusdam, coarctavimus, omnia illa quæ Marcello assignantur enumerat. Vid. quoque pp. 49, 50; vel, ut ipsis Marcelli verbis utamur de Primogenito, [ou toinun houtos ho hagiotatos logos pro tes enanthropeseos prototokos apases ktiseos onomasto, (pos gar dunaton ton aei onta prototokon einai tinos?) alla ton proton kainon anthropon, eis on ta panta anakephalaiosasthai eboulethe ho Theos, touton hai theiai graphai prototokon onomazousi]. Euseb. p. 44, b. c. De Imagine autem, [pos oun eikona tou aoratou Theou ton tou Theou logon Asterios einai gegraphe? hai gar eikones touton, hon eisin eikones, kai aponton, deiktikai eisin; pos eikon tou aoratou Theou ho logos, kai autos aoratos on? ... delon, hopenika ten kat' eikona tou Theou genomenen aneilephe sarka, eikon alethos tou aoratou Theou gegone]. p. 47, a.-d. Vid. etiam p. 142, b. Et, quod totius argumenti fundamentum est, [med' einai auton ti pro tes ensarkou parousias e logon, med' onomasthai heteron, ei me ara prophetikos]. pp. 82, 83. (13) Verbum, in fine sæculi, ad Deum rediens, carnem seu humanitatem esse relicturum, regno valedicturum. Quo in articulo, hujus hæreseos summa fere et capite, ut in suo symbolo indicarunt Patres Constantinopolitani multus est Marcellus. Cum "caro non prodest quidquam," quomodo potest habere sempiternam cum Verbo societatem? pp. 42, 3. Præterea Dominus jam dixerat, {29} "Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?" id quod videtur innuere Verbi separationem illam a carne sua, p. 51, c. A Propheta porro diserte dictum est: "Sede a dextris meis donec ponam," etc.; et a Paulo: "Oportet illum regnare donec ponat," etc. p. 51, d. et a Petro: "Quem oportet cœlum suscipere usque ad tempora restitutionis omnium," etc. p. 52, a. Porro in id universa œconomia dirigitur, non ut a Verbo, sed ut ab homine, hostis hominis possit subjici, cœlum aperiri, p. 49, c. d. [oude gar autos kath' heauton ho logos archen basileias eilephen, all' ho apatetheis hupo tou diabolou anthropos, dia tes tou logou dunameos, basileus gegonen, hina basileus genomenos ton proteron apatesanta nikesei diabolon]. Euseb. p. 52, a. Præterea, si initium habuerit regnum illud 400 ante annos, non mirum est si habeat finem. p. 50, d. [hosper archen houto kai telos hexein]. p. 52, c. Quod si rogaverit quispiam, Quid tum fiet de carne illa immortali, quondam propria Verbi? respondit Marcellus, [dogmatizein peri hon me akribos [ek] ton theion memathekamen graphon, ouk asphales]. Euseb. p. 53, a. [me mou punthanou peri hon saphos para tes theias graphes me mematheka. Dia touto toinun oude peri tes theias ekeines, tes toi theioi logoi koinonesases sarkos, saphos eipein dunesomai]. Ibid. b. c. 3. Jam vero, cum hæc fuerit doctrina Marcelli, Photini, et factionis istorum hominum, vix quicquam occurrit in singulis ejus articulis, sic ex ordine collocatis, quod non sit tum expressum tum confutatum in quarta illa, quam vocant, Oratione Athanasii. Cujus rei vis eo major esse debet, quod in historia temporum illorum {30} Athanasius tam alienus est ab Eusebio, tam familiariter agit eum Eugenio et Basilio. Cum enim dissimilium ingeniorum, diversarum partium viri, ut Athanasius et Eusebius, ejusdem erroris sunt testes, ut reipsa hic aut illic existentis, errorem illum verisimile est et revera existere, et existere in illo loco, cui Eusebius eum assignat, Athanasius saltem non abjudicat. Deinde Basilius, Athanasius, Eugenius, unam rem agunt in historia hujus quæstionis; accusator Basilius, Marcellus et Eugenius rei, Athanasius judex, crimen hæresis cujusdam societas; quare, cum Athanasium eundem de eadem hæresi jam antea scripsisse constet, facilis est conjectura, sanctum Doctorem, cum scriberet, versari in illis ipsis hominibus impetendis, quos postea notat Basilius, horret Eugenius. Verum ad ipsam locorum collationem veniamus, expositis hinc sectæ istius placitis, illinc opinionibus ab Athanasio damnatis. (1) E sectionibus triginta sex libri quarti, saltem una et viginti id agunt ut refellant eos qui dicerent Verbum non esse Filium: esto septem ex iis respexerint Paulianistas, nihilominus reliquis quatuordecim aliquis inveniendus est scopus, cui plene et unice responsurus est comitatus Marcelli. (2) Increpat Athanasius commentum dicentium, Verbum Dei, similem verbi humani, non habere substantiam; [ou dialelumenos, e haplos phone semantike, alla ousiodes logos; ei gar me, estai ho Theos lalon eis aera ... epeide de ouk estin anthropos, ouk an eie oude ho logos autou, kata ten ton anthropon astheneian]. § 1. Vid. quoque Contr. Sabell. Greg. § 5, e. Hoc vero idem illud est, conceptis {31} verbis, cujus Eusebius insimulat Marcellum, e.g. [epi de tou logou, semantikon auton didosi, kai homoion toi anthropinoi]. p. 118. Vid. quoque p. 128. (3) Reprobat Athanasius illud in hæreticis suis, quod dicerent in Natura Divina prius fuisse silentium, tum actionem quandam; [ton Theon, sioponta men anenergeton, lalounta de ischuein auton boulontai]. § 11, vid. etiam § 12. At Eusebius Marcellum postulat de eodem; [ho logos endon menon en hesuchazonti toi patri, energon de en toi ten ktisin demiourgein, homoios toi hemeteroi, en sioposi men hesuchazonti, en de phthengomenois energounti]. p. 4, d. Alibi objicit Eusebius Marcello posse fieri, ut artifices etiam humani et in silentio sint et in actione simul, interna quadam mentis operatione, p. 167, b.; idem objicit Athanasius, § 11, d. (4) Non pauca superius dicta sunt de [platusmoi] illo [monados] in carne, idque [energeia] quadam; jam in hac materie tota est una pars libri seu Orationis quartæ, viz. §§ 13, 14, 25. [phesi gar], dicit Athanasius, [ho pater platunetai eis huion kai pneuma]. § 25. [tis he energeia tou toioutou platusmou? Phanesetai ho pater kai gegonos sarx, eige autos monas on en toi anthropoi eplatunthe]. § 14. (5) Dogma illud Verbi a Deo procedentis, ad Deum redeuntis, Marcello tribuunt et Eusebius et Basilius; Athanasius autem illi quam impugnat factioni, ipsis adhibitis vocibus [proelthon] et [palindromon, prodos] et [anadrome, prosballetto] et [anakaleitai, gennesis] et [paula tes genneseos]. § 12, § 4, e. (6) Marcellum de Verbo disserentem jam vidimus insistere in phrasi [en toi Theoi]: idem fecerunt hæretici illi, {32} de quibus loquitur Athanasius, vid. § 12 passim, § 2 init. etc. § 4, e. (7) Eosdem incusat Athanasius, (nisi vellent esse meri Sabelliani,) quod necessario tenerent attributa Dei esse res quasdam per se subsistentes in divina natura, quæ proinde [sunthetos] esset: at hoc ipsum deducit Eusebius ex doctrina Marcelli. Athanasius: [kata touto he theia monas sunthetos phanesetai, temnomene eis ousian kai sumbebekos]. § 2. Eusebius: [suntheton hosper eisegen ton Theon, ousian auton hupotithemenos dicha logou, sumbebekos de tei ousiai ton logon]. p. 121, vid. p. 149, d. Iterum Athanasius: [ei touto, pater men hote sophos, huios de hote sophia; alla me hos poiotes tis tauta en toi Theoi]. § 2. Iterum Eusebius: [ei d' en kai tauton en ho Theos kai he en tais paroimias sophia, hexis ousa sophe en autoi nooumene, katho sophos ho Theos, ti ekoluen, k.t.l.] p. 150, b. (8) Teste Eusebio, Marcellus, dogma suum insinuans, professus est sibi præcipue cordi esse monarchiæ dogma, p. 109, b. quod quidem dogma Athanasius contra, disputationis suæ statim principio, confirmat illæsum prorsus esse et securum in doctrina catholicorum. (9) Celebre est Marcelli dogma illud de regno Christi ad tempus duraturo, ab initiis quibusdam orto, finem tandem habituro: hæreticorum autem, quos urget Athanasius, haud absimile est illud § 8, quod Filio et existendi et regnandi initium videntur assignasse. (10) Verbum esse Filium etc. in Veteri Testamento negat Marcellus apud Eusebium p. 131, b. pp. 83-101, pp. 134-140; negant hæretici apud Athanasium, §§ 23-29. {33} (11) Cum loca illa Veteris Testamenti objicerentur Marcello, profitebatur ea anticipationes esse Novi; [ei de tis, kai pro tes neas diathekes, to tou Christou Iesou onoma epi tou logou monou deiknunai dunasthai epangelloito, heuresei touto prophetikos eiremenon]. Euseb. p. 43, a. Quare apud Apostolum ad Rom. i. 4, pro [horistheis] legebat [prooritheis]. Euseb. contr. Marc. i. 2; vid. Anathem. 5um Concil. Sirm. Prim.; vid, porro Select. Observ. R. S. C. p. 10. Quod idem de Photino quoque narrat Epiphanius, autumasse scilicet eum Vetus Testamentum scriptum esse [prokatangeltikos, prochrestikos]. Hær. 71, p. 830. At Athanasius quoque de hæreticis suis disputans, [alla nai, phasi, keitai men, prophetikos de esto]. § 24. (12) Marcellus, cum testimonio Psalmi 109 urgeretur, voluit "Luciferum" illum esse stellam, quæ Magorum dux fuit. Euseb. p. 48, b. Vid. Epiphan. Hær. p. 833, a. Athanasius quoque pro parte sua, per duas sectiones (27, 28) totus est in eodem Scripturæ loco excutiendo. (13) Accedit denique, quod notatu certe dignum est, idem propemodum sentire Athanasium de natura dogmatis Sabelliani, quod Eusebium, Eugenium, Basilium sensisse supra dictum est. [Sabelliou to epitedeuma, ton auton huion kai patera legontos, kai ekateron anairountos, hote men huios, ton patera, hote de pater, ton huion]. § 9. Profecto plura sunt quæ conferri possint ad Athanasii librum quartum ex Marcelli et Photini hæresi illustrandum; hæc autem qualiacumque satis sint quo demonstretur, illud sanctissimi doctoris opus, non adversus Arianos, sed adversus Photinianorum dogma esse exaratum. {34} Neque id multum in hac re valet, quo motus Montefalconius dubitat an opusculum Contra Sabellii gregales sit Athanasii, nullam scilicet esse memoriæ proditam Athanasii cum Sabellianorum familiis dimicationem. Nam si reipsa certum est, hunc librum de Sabellianismo quodam disputare, esse autem genuinum, (id quod nemo inficiatur,) quid ultra quærendum est? aliorum silentium explicatione eget, sed nihil probat. Opportunum autem est Sirmondi responsum de Hieronymo similiter prætermittente Eusebii tractatus contra Sabellium:—"de infinitis voluminibus quæ ab Eusebio edita testatur, pauca, certe non omnia, Hieronymum commemorasse." Sirmond. Opp. tom. i. init. Jam mihi disputandi tandem finem facturo, in mentem subit Ciceronianum illud, "Utitur in re non dubia testibus non necessariis." At certe nulla moles argumentorum illis nimia est, qui adversarios habeant Montefalconium Benedictinum, Jesuitam Petavium. Restat ut subjiciatur operi nostro brevis quædam analysis partium seu fragmentorum eorum, ex quibus consistit hic liber. 1. Sectiones septem, 1-5, 9, 10, Monarchiam tractant, et cognatam materiam unitatis, simplicitatis, integritatis divinæ, tum Filii generationis; quarum una § 4, et alterius pars § 3, Arianos alloquitur; reliquæ familias Sabellianas. 2. Duo, 6 et 7, cum Arianis cominus pugnant, nihil autem commune habent neque cum sectionibus quæ præcedunt, neque cum iis quæ subsequuntur. {35} 3. Tres, 8, 11, et 12, comparationem ineunt inter contrarias sectas, præcipue Sabellianam. 4. Tres aliæ, 13, 14, 25, pertinent ad præcipuum quoddam dogma Sabellii et Marcelli. 5. Universæ 21 sectiones, quæ reliquæ sunt, cursum autem pæne continuum habent, 15-24, 26-29, unam rem agunt, Verbum scilicet idem esse ac Filium, contra doctrinam Marcelli et Pauli Samosateni.
Top | Contents | Volume contents | Works | Home Notes1.
Theod. Eran. ii. p. 136. Justin. ap. Baron. Ann.
538. Cyrill. Ep. p. 4. Facund. Tr. Cap. iii. 3.
Concil. Later. Sect. 5, etc. 2.
Vid. voces [skopos, kanon, aletheia, dianoia,]
etc. Orat. i. 37, 44, 46; ii. 1, 5, 31, 33, 35, 44, 63, 65, 70;
iii. 7, 18, 28, 29, 35, 58, etc. 3.
Vid. [allotrioousios], Orat. i. 20; [homoias ousias], ibid. 21, 26,
iii. 26; [homogenes], i. 56; [homophues,
heterogenes, heterousios],
ibid. 58. Cf. de Syn. 53, ubi [homoiousion] reprobatur. Cf. item
argumentum, non ad consubstantialitatem, sed ad æternitatem Filii a
voce [eikon] ductum, Orat. i. 20, cum illo ab eadem ad
consubstantialitatem, de Decret. 20, et 23; Greg. Naz. Orat. xxx. 20. 4.
Plutarch, Cic. 5. Top | Contents | Volume contents | Works | Home Newman Reader Works of John Henry Newman |